et audivit Iudas nomen Romanorum quia sunt potentes viribus
et adquiescunt ad omnia quae postulantur ab eis et quicumque
accesserunt ad eos statuerunt cum eis amicitias et quia sunt
potentes viribus
audierunt proelia eorum et virtutes bonas quas faciunt in
Galatia quia obtinuerunt eos et duxerunt sub tributum
et quanta fecerunt in regione Hispaniae et quod in potestate
redegerunt metalla argenti et auri quae illic sunt et
possederunt omnem locum consilio suo et patientia
locos qui longe erant valde ab eis et reges qui
supervenerant illis ab extremis terrae contriverunt et
percusserunt eos plaga magna ceteri autem dant eis tributum
omnibus annis
et Philippum et Persen Citiorum regem et ceteros qui
adversus eos arma tulerunt contriverunt bello et obtinuerunt
eos
et Antiochum magnum regem Asiae qui eis pugnam intulerat
habens centum viginti elefantos et exercitum magnum valde
contritum ab eis
et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut daret ipse et
qui regnaverint post eum tributum magnum et daret obsides et
constitutum
et regionem Medorum et Lydos et Medos de optimis regionibus
eorum et acceptas eas ab illis dederunt Eumeni regi
et quia qui erant apud Elladam voluerunt ire et tollere eos
et innotuit sermo his
et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos
et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et
filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et
destruxerunt muros eorum et in servitutem illos redegerunt
usque in hunc diem
et residua regna et insulas quae aliquando restiterant
illis exterminaverunt et in potestatem redegerunt
cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant
conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna quae erant
proxima et quae longe quia quicumque audiebant nomen eorum
timebant eos
quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent regnabant et
exaltati sunt valde
et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur
purpura ut magnificaretur in ea
et quia curiam fecerunt sibi et cotidie consulebant
trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine ut
quae digna sunt gerant
et committunt uni homini magistratum suum per singulos
annos dominari universae terrae suae et omnes oboediunt uni et
non est invidia neque zelus inter eos
et elegit Iudas Eupolemum filium Iohannis filii Iacob et
Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum
illis amicitiam et societatem
et ut auferrent ab eis iugum Graecorum quia viderunt quod
in servitutem premerent regnum Israhel
et abierunt Romam viam multam valde et introierunt curiam
et dixerunt
Iudas Macchabeus et fratres eius et populus Iudaeorum
miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et
conscribi nos socios et amicos vestros
et placuit sermo in conspectu eorum
et hoc rescriptum quod rescripserunt in tabulis aereis et
miserunt Hierusalem ut esset apud eos ibi memoriale pacis et
societatis
bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in
aeternum gladiusque et hostis procul sit ab eis
quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis
eorum in omni dominatione eorum
auxilium feret gens Iudaeorum prout tempus dictaverit corde
pleno
et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum
arma pecuniam naves sicut placuit Romanis et custodient mandata
eorum nihil ab eis accipientes
similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit
bellum adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus permiserit
et adiuvantibus non dabitur triticum arma pecunia naves
sicut placuit Romanis et custodiant mandata eorum absque dolo
secundum haec verba constituerunt Romani populo Iudaeorum
quod si post haec verba hii aut illi addere vel demere ad
haec aliquid voluerint facient ex proposito suo et quaecumque
addiderint vel dempserint rata erunt
sed et de malis quae Demetrius rex fecit in eos scripsimus
ei dicentes quare gravasti iugum tuum super amicos nostros et
socios Iudaeos
si ergo iterum adierint nos adversum te faciemus illis
iudicium et pugnabimus tecum mari terraque